Archaeologia or Miscellaneous tracts relating to antiquity /
publ. by the Society of Antiquaries of London ; vol. LVII (1900) = Second series vol. VII (1900)

[p. 185-200]
A notice of the ludus triumphorum and some early Italian card games :
with some remarks on the origin of the game of cards /
by Robert Steele

"A manuscript volume of sermons, now in my possession, written circa 1450-1470. contains a passage of some importance for the history of card games. It occurs in a sermo perutilis de ludo, under the sub-heading Ludi Inductio, f. 208:"

Ad cujus evidentiam queritur, quis invenit ludum? Respondeo quod tria sunt genera ludorum fortunae, viz.: Taxillorum, Cartularum, et Triumphorum. Que omnia secundum Thom. &c. et multos alios, a dyabolo inventa sunt ut potest patere discurrendo per singula hoc modo. Nam in primitiva ecclesia per omnes civitates fuerunt hedificati episcopatus, ecclesie parochiales, et capelle, et ordinaverunt episcopum et sacerdotes parochiales et capellanos et sacristas retinentes reliquias sanctorum et altaria et calices et hostias. Et omnes fideles concurrebant ad ecclesias et maxime in Navitate Domini. Et tanta erat laus divina cum canticis organis &c. quod totus mundus et aer replebantur laudibus. Et exinde demones fugerunt ad infernum. Quos interrogavit magnus Lucifer qua de causa fugissent. Tunc surrexit quidam dyabolus nomine Azarus et dixit totum ordinem dicte fuge parabolice. 'Sed si tu vis mihi obtemperare, ego faciam pervertere quicquid illi fecerunt in contumeliam dei et tui ipsius amorem.'  'Et quid facies,' inquit ille? 'Constituam,' ait, 'in civitatibus et castris et villis episcopatum seu baratariam, et episcopum baraterium verum. Et in nocte Navitatis Domini plus veniret ad ecclesiam nostram quam ad ecclesiam Dei. Et ecclesie nostre parochiales erunt taberne. Et sacerdotes erunt tabernarii, et capelle nostre erunt apothece, et capellani erunt apothecarii. Et sacristie nostre erunt domus macellariorum ubi stabunt reliquie nostre, seu taxilli, ossa nostrarum sanctarum bestiarum. Et carte erunt ymagines. Altare erit banchum. Lapis consecratus erit tabulerium. Calix erit cyathus vini. Hostia erit ducatus aureus. Missale nostrum erit taxillus: carte hujus missalis erunt cartule et triumphi.'  Qui quidem taxillus habet 21 punctos dyabolo consecratos. Qui quidem puncti 21 sunt gradus unius scale descendentis in inferum. Et nota quod quilibet taxillus habet 6 stantias: in quibus collocati sunt isti gradus; qui designant 21 ludos fortunae quibus utitur lusor, et sunt nomina demonum.

Nam in prima stantia est unus punctus quod dicitur As nomen dyabolicum. Et quando vocat "as," vocat dyabolum ut adjuvet se frangere spatulas.

In secunda stantia sunt duo puncti, designantes duos ludos quorum primus dicitur Scartago, secundus Assobini, duo nomina demonum.

In tertia stantia tres sunt puncti, quorum primus dicitur Sozo (vel ydiomate nostro Scartabellare, ludus cartularum valde damnosus), nomen illius demonis sic vocati. Et quando barateus potest, dicit "Tra a quilli." Et tunc socius ait, 'Sozo, diavolo,' honorando auctorem suum. Et socius respondit, 'Chel te possa portare et cavarte uno ochio, et strascinarte per questa scala.' Secundus punctus dicitur Azaro (vel potius, La Basseta, ludus cartularum qui ponit lusorem al basso). Tertius Sequentia. Iste ludus fit cum tabulis.

In quarta stantia sunt quatuor puncti qui significant quatuor ludos. Quorum primus dicitur Menoretto curto, id est, ad furchas ante senectutem. Secundus dicitur Menoretto longo, id est, ad hospitale toto tempore vite sue. Tertius dicitur Sbaraglio, id est tutta la roba. Quartus Sbaraglino, id est, lain e lo corpo.

In quinta stantia sunt quinque puncti figurantes quinque ludos. Quorum primus dicitur Perdi o vinci. Secundus dicitur Sette o sey. Tertius Buffa Aragiato, aut Ronfa, id est desconza hay la borsa (del buffa aragiato). Et est crudelis ludus, quia multos ducit ad paupertatem. Quartus dicitur Scarga lasino, id est quicquid habet in domo. Et remansit nudus et levis. Quintus A uno tracto e mezo. Aliter In quinta sunt Ronfa, ludus cartularum, Crica ludus trium cartularum. ('Cruca' melius sonaret. Nam in lingua sclava dicitur panis; quia ludit panem filiorem. Et ludit hoc ludo dando cartulas a 3 a 3.)  Milaneso; vel al 50, (ad quem numerum qui citius pervenerint cum cartulis lucrantur), ludus cartularum novus. Falcinelle (sive, A la terza a la quarta) ludus cartularum. Fuxo, volve cartam in principio. (Ludus cartularum noviter inventus. Sed interpone l post f, quid est fluxus. Et significat instabilitatem denariorum, quia sicut fluxus emittat sanguinem hominis sic ludus, &c.)

In sexta stantia sunt sex puncti, significantes sex alios ludos. Quorum primus dicitur Spagnolo reverso, et est ludus alearum. Secundus dicitur Al trenta per forza. Tertius, Ochaba cha (or da) lasso. Quartus, Lo imperiale. Quintus, Passa el diece. Sextus, A chi non piace la volta la dia al compayno. (Vel. Ha un tracto e mezo). Et omnia ista sunt nomina demonum.

Et ista est ratio quod homines plus blasfemant in ludis quam in aliis, quia tot demones vocant ad sui ruinam quot puncti sunt in dadis. Et quum omnes perdant in ludo, opinio est quod illi denarii - ubi est sanguis viscerum Dei, Christi, et sanctorum - reserventur in manibus dyabolorum, qui eos distribuunt desperatis petentibus pecunias a demonibus. (Habebit melius punctum et socius pejus - et tamen illud veniet. Et multototiens pones manum in tabulerio dicens 'Nolo quo modo valeat ille tractus et veniet.' Et quando non pones, veniet illud socii. Et tunc blasfemabis.) Et ultimo omnes erunt scentati in paupertate, et requiescent pro majori parte in furchis. Cavete igitur a ludis nisi, &c.

De secundo ludorum genere scilicet cartularum dico quod si lusor cogitaret quod in cartulis significatum est, forte ab eis cavaret. Nam in cartulis quadruplex differentia est. Ibi nam sunt denarii per manus lusorum discurrentes. Et hoc significat instabilitatem pecunie in lusore, quia debes cogitare, quando intras in ludum, quod denarii tui ibunt in manam horam eo quod perdes. Sunt et Cuppe ad ostendendam paupertatem ad quam ita deveniet lusor,  quod carens cypho ad bibendum utetur cuppa. Sunt et bastoni. Lignum est arridum ad insinuandam siccitatem divine gratie in lusore. Sunt postremo et enses ad declarandum brevitatem vite lusoris quia plerumque occidunt, &c. Nullum enim genus peccatorum est ita desperatum sicut lusorum. Quando perdit et non potest habere desideratum punctum, cartulam, vel triumphum, percutit crucem in denario, blasfemando Deum vel sanctos, cum rabie projicente taxillos dicendo suipsomet. 'Che me sia moza la mano,' &c. Facillime irascitur socio ridenti, et continuo in contumelias surgit et percutiunt se, &c. O lusor figurate, age primam, quia male finies.

De tertio ludorum genere, scilicet triumphorum. Non est res in hoc mundo quod pertineat ad ludum tantum Deo odibilis sicut ludus triumphorum. Apparet enim in eis omnis turpitudo Christiane fidei ut patebit per ipsos discurrendo. Nam dicuntur triumphi, sic, ut creditur, a dyabolo inventore intitulati, quia in nullo alio ludo ita triumphat cum animarum perditione, sic in isto. In quo non solum Deus, angeli, planete, et virtutes cardinales vituperose ponuntur et nominantur, verum et luminaria mundi, scilicet Papa et Imperator, compelluntur, quod absurdum est, cum maximo dedecore Christianorum, in ludum intrare. Sunt enim 21 triumphi qui 21 gradus alterius scale in profundum inferi mittentis.

Primus dicitur El bagatella (et est omnium inferior). 2, Imperatrix. 3, Imperator. 4, La papessa (O miseri quod negat Christiana fides). 5, El papa (O pontifex cur, &c. qui debet omni sanctitate polere, et isti ribaldi faciunt ipsorum capitaneum). 6, La temperantia. 7, L'amore. 8, Lo caro triumphale (vel mundus parvus). 9, La forteza. 10, La rotta (id est regno, regnavi, sum sine regno). 11, El gobbo. 12, Lo impichato. 13, La morte. 14, El diavolo. 15, La sagitta. 16, La stella. 17, La luna. 18, El sole. 19, Lo angelo. 20, La justicia. 21, El mondo (cioe Dio Padre). 0, El matto sie nulla (nisi velint).

"The importance of this notice is that it shows that the game of triumphs was recognised as distinct from games of cards, and ranked with dice and cards as a subdivision of the instruments of gaming."

Home