Cardano, Geronimo:
Opera omnia /  Hieronymus Cardanus. - Faks.-Neudr. der Ausg. Lyon 1663. -
Stuttgart [u.a.] : Frommann
Bd. 1. - 1966
Exemplar UB Kassel

Liber de ludo aleae.
Caput XXIII (S. 271-272)

De ludis Chartarum, in quibus industria locus est.

Cvm ergo in huiusmodi exerceamus industriam in re incognita, necesse est, vt memoria earum, quas deposuimus, aut teximus, aut reliquimus, aliquid possit, in quibusdam autem plurimum, vt in trapola, Veneto ludo.  Hoc eximuntur tria, quatuor, quinque, & sex puncta. In quatuor generibus sunt sexdecim, relinquuntur triginta sex. Dantur quinque post quatuor; in duobus lusoribus sunt decem octo chartae totidem in cumulo relinquuntur; si primo placent, retinet, etsi secundo displicent, mutat, & nouem primas recipit superiores in cumulo; si placent, & ipse suas retinet; si non commutat cum secundis cumulis; vides igitur quantum possit memoria, iudicio, scientia cauendi dolos, & securitate debita. Plures ergo dum satis bene memorantur, non satis vitant caute dolos cllusoris, aut non prudenter ludunt, aut timidè nimis, vel quasi iracunde. Propterea cum in Saccense oppidum, me contulissem hoc ludo mirum in modo delectabar; ex quo omnis boni initium habui. Namque industria effeci, vt omnium chartarum, quas deposuissem, memor semper essem. Ars verò in ludendo plurimum valet. Namque vltimam chartam, qui obtinet, sex habet puncta, si eadem binarius sit, valet XXVJ. sex quoniam in vltimo: Decem quia cum sit minima, nisi sit sola, non potest non vinci: in vltimo verò duplicatur, ideo valet viginti, cui addito sex, valet viginti sex; si bis hoc contingat, scilicet, vt penultima sit binarius, & vltima, valent LIJ, scilicet singulae XXVJ. sin autem tres binarij valent LXXVIIJ. ter scilicet multiplicato XXVJ. vt sint vltima penultima, ante penultima omnes binarij sunt, qui velint valere centum, & quatuor duplicato LIJ. sed non est rectum, sic enim oporteret, vt vltima valeret XXVJ. penultima cum vltima LXXVIIJ. & antepenultima cum reliquis duabus CCXXXIV. quod nemo admittit, istiusmodi tamen constant consuetudine, aut pactis, quemadmodum, & quòd binarius, si sit prima, vt etiam in reliquis, nec vincatur, quoniam eo genere chartarum careat collusor decem valet, apud aliquos tamen valet XIJ. Pedes valet puncta tria. Regina, vel Equus, quatuor, Rex quinque, punctum vnum vocant lunetam aeque supremum in suo genere, vicitque Regem, & omnes alias chartas, valet sex, tres lunetae ante ludum valent XIJ. tres binarij X. tres Reges, aut Equi, vel Reginae, vel Pedites sex, nec oportet, nisi in lunetis dicere, quales sint; sed cum binario omnes nomine figurarum appellantur. Oportet autem tres esse similes, & vnius generis, vt tres binarij, vel tres Reges, nec est necesse, vt lunetas, vel figuras ab initio ludi appellemus, sed solum, antequam vllam ex illis tribus detegamus, aut ludamus, vel ludendo, dum non collegerimus illarum vllam; si quis omnes chartas obtineat, cucum vocant duplicaturq; totus numerus. Hanc igitur chartarum memoriam, cum ad verbi vnius scientiam traduxissem ex illo didici etiam multas res, hoc modo vnius verbi continere. Inde excolendo inuentum totam vnam lectionem, & quae in ea continerentur. Post etiam illa inueniri & ex autoribus deriuare. Vnde modus ille ex temporanee profitendi. Sed reuertor ad chartarum lusum, nam hoc genus ludi est artificiosissimum, cum in certa re, & vi naturae consisteret, omisi exercitationem illius diuinationis multis ex causis. Primum enim me statim contuli Patauium, inde in Saccense oppidum, atque ita occasio sublata illius ludi; nam ea sors non habet locum, vbi ludo industria commiscetur. Deinde quòd timerem, ne nimis fidendo me euerteret. Praeterea dicebam si ex Demone est fallax, est & contra legem, si fortuita stultum est illi fidere. Abhorrebam etiam à ludi genere damnato legibus. Praeterea stultum existimaui, cum possem locupletiore conditione, securiore scilicet, & ex naturali ratione pendente certare vele tam absurdè inniti.


Home